The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 7 › Matthew 7:13

Matthew 7:13

Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. + 7.13 Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Enter ye in at the strait gate: for wide is the gate, and broad is the way, that leadeth to destruction, and many there be which go in thereat:

In Context

12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. + 7.12 Omnia ergo, etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quæcunque, etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Hæc est lex et prophetæ, etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.

14Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam ! + 7.14 Quam angusta. Satis angustum est omnia prætermittere, unum solum diligere, unum quærere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. Et pauci. Si pauci inveniunt, pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore, et sine animi puritate.

Read all of Matthew 7

Cross References

Genesis 6:12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

Proverbs 7:27Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.] + 7.27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes. Sed de Ecclesia Dominus ait: Portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Interiora mortis. Obscuriora et arctiora gehennæ tormenta, quibus hæreticos et fornicatores constat esse mergendos.

Proverbs 16:25Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.

Isaiah 55:7Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Matthew 3:2et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. + 3.2 Pœnitentiam. Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Pœnitentibus regnum cœlorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit: Pœnitentiam agite. Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. Regnum cœlorum. Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant: quam parans Joannes pœnitenti anteponit.

Matthew 18:2Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, + 18.2 Et advocans. Secundum Marcum puerum Jesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione. Parvulum, etc. Parvulum ætate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari, sed ministrare. Vel parvulum, id est, Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 7:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 7:12Matthew 7Matthew 7:14 →