The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 19 › Genesis 19:1

Genesis 19:1

Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, + 19.1 Veneruntque duo angeli, etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahæ apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in vespere, quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiæ. Qui cum vidisset, etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahæ apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturæ et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. Glossa Græca. Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there came two angels to Sodom at even; and Lot sat in the gate of Sodom: and Lot seeing them rose up to meet them; and he bowed himself with his face toward the ground;

In Context

2et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. + 19.2 Lavate. Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur.

Read all of Genesis 19

Cross References

Genesis 13:12Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

Genesis 18:22Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

Genesis 48:12Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. + 48.12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, etc. Isid. in Gen., tom. 5 Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: Major serviet minori, ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum.

Job 29:7quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. + 29.7 Quando procedebam, etc. Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit Et in platea parabant, etc. Quia in magnæ auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quæ sentit publica voce prædicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua prædicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit.

Hebrews 13:2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 19:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 19Genesis 19:2 →