The Bible Software
bible.softwareJobJob 29 › Job 29:7

Job 29:7

quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. + 29.7 Quando procedebam, etc. Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit Et in platea parabant, etc. Quia in magnæ auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quæ sentit publica voce prædicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua prædicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When I went out to the gate through the city, when I prepared my seat in the street!

In Context

6quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: + 29.6 Quando lavabam pedes meos. Pedes Ecclesiæ sunt inferiorum operum ministri, etc., usque ad pedes sunt qui exteriora ministrant. Et petra fundebat mihi, etc. Ibid. Quia in ea Christi prædicamenta intimæ unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri; vel rivos olei dona Spiritus dicit.

8Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. + 29.8 Videbant me juvenes, etc. Juvenes dicit, quia nulla consilii gravitate fulciuntur senes, morum grandævitate maturos. Et est sensus: Ecclesiæ vigorem et rectitudinem immaturi formidant, et grandævi glorificant.

Read all of Job 29

Cross References

Genesis 19:1Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, + 19.1 Veneruntque duo angeli, etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahæ apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in vespere, quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiæ. Qui cum vidisset, etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahæ apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturæ et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. Glossa Græca. Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse.

Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,

Ruth 4:1Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. + 4.1 Declina. Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.

Job 31:21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: + 31.21 Si levavi super pusillum. Ibid. Ac si patenter dicat, etc., usque ad quod in porta agebatur, significat.

Zechariah 8:16Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 29:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 29:6Job 29Job 29:8 →