bible.software › Genesis › Genesis 19 › Genesis 19:11
Genesis 19:11
et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. + 19.11 Percusseruntque cæcitate. AUG. ubi supra. Græce, id est, avidentia, si possit dici, quæ faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quærendo ostium, si cæcitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac percussi erant, qui Eliseum quærebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they smote the men that were at the door of the house with blindness, both small and great: so that they wearied themselves to find the door.
In Context
10Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium: + 19.10 Et introduxerunt ad se Lot. GREG., l. VI Moral., cap. 16 Malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur: quia quisque justus pravorum insidias sustinens, ad mentem revertitur, et manet interritus. Sodomitæ in domo Lot ostium invenire nequeunt: quia corruptores mentium contra vitam justi nullum reprehensionis aditum inveniunt. Percussi cæcitate quasi domum circumeunt, quia invidentes facta et dicta perscrutantur. Sed quia de vita justi, fortis et laudabilis actio ubique obviat, errantes parietem palpant.
12Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
Read all of Genesis 19
Cross References
Deuteronomy 28:28Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,
Ecclesiastes 10:15Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.]
Jeremiah 2:36Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. + 2.36 Et ab Ægypto. Ut Ægyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 19:11