The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 2 › Jeremiæ 2:36

Jeremiæ 2:36

Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. + 2.36 Et ab Ægypto. Ut Ægyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Why gaddest thou about so much to change thy way? thou also shalt be ashamed of Egypt, as thou wast ashamed of Assyria.

In Context

35Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. + 2.35 Et dixisti. His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes prætendere. Ecce ego judicio. ID. Audiat hæresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam.

37Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.] + 2.37 Super caput tuum. ID. More lugentium, ut Thamar ab Amnon corrupta cinere caput sparsit, et manus supra posuit, et ita reversa est in domum suam.

Read all of Jeremiæ 2

Cross References

2 Chronicles 28:16Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.

2 Chronicles 28:21Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.

Isaiah 30:1[Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; + 30.1 Væ, filii desertores, dicit Dominus. ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.

Isaiah 31:1[Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! + 31.1 Væ qui descendunt in Ægyptum. ID. Egit de gloria bonorum et de pœna reproborum, nunc revertitur ad reliquias quæ remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Ægyptum: modo quia ierunt minatur malum. Non sunt confisi super sanctum Isræl. Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus? et noluerunt obedire. Cui simile: Deum non invocaverunt. Quod de malis sacerdotibus dictum est.

Jeremiah 2:23Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas. + 2.23 Vide vias tuas, id est respice convallem filiorum Ennon, quæ Silœ fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti.

Jeremiah 22:20[Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 2:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 2:35Jeremiæ 2Jeremiæ 2:37 →