The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 19 › Genesis 19:15

Genesis 19:15

Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. + 19.15 Cumque esset mane, etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine sæculi, illis damnatis supplicio-ignis æterni

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the morning arose, then the angels hastened Lot, saying, Arise, take thy wife, and thy two daughters, which are here; lest thou be consumed in the iniquity of the city.

In Context

14Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. + 19.14 Egressus, etc. HIER., in Q. Hebr. In sequentibus filiæ Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce duæ filiæ meæ quæ non cognoverunt virum, etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quæ viros habuerunt in Sodomis perisse, et quæ virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus: virgines ergo filiæ necdum fuerant matrimonio copulatæ.

16Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.

Read all of Genesis 19

Cross References

Genesis 19:22Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

Proverbs 6:4Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. + 6.4 Ne dederis somnum oculis, etc., usque ad sed hæc propter mentis tædium digna invectione non corrigit.

2 Corinthians 6:2Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. + 6.2 Nunc tempus. Quod non in lege veteri, vel nunc, non cras, non post annum: quia statim in obitu fidelis: salus datur.

Revelation 18:4Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. + 18.4 Et audivi. Dicens futuram illam damnationem ad præsentes, supponit admonitionem. Exite, quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient mercedem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 19:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 19:14Genesis 19Genesis 19:16 →