The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 19 › Genesis 19:14

Genesis 19:14

Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. + 19.14 Egressus, etc. HIER., in Q. Hebr. In sequentibus filiæ Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce duæ filiæ meæ quæ non cognoverunt virum, etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quæ viros habuerunt in Sodomis perisse, et quæ virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus: virgines ergo filiæ necdum fuerant matrimonio copulatæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Lot went out, and spake unto his sons in law, which married his daughters, and said, Up, get you out of this place; for the LORD will destroy this city. But he seemed as one that mocked unto his sons in law.

In Context

13delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.

15Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. + 19.15 Cumque esset mane, etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine sæculi, illis damnatis supplicio-ignis æterni

Read all of Genesis 19

Cross References

Genesis 19:17Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. + 19.17 In monte. STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad sæcularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis præcipitari. Unde I Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. Nec possum in monte: scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.

Exodus 9:21qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.

Numbers 16:21Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.

Numbers 16:45Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, + 16.45 Recedite. ID. Jubentur ergo Moyses et Aaron, etc., usque ad sunt enim mortui qui in ignem æternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum.

2 Chronicles 36:16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

Isaiah 28:22Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 19:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 19:13Genesis 19Genesis 19:15 →