bible.software › Genesis › Genesis 19 › Genesis 19:18
Genesis 19:18
Dixitque Lot ad eos: Quæso, domine mi,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Lot said unto them, Oh, not so, my Lord:
In Context
17Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. + 19.17 In monte. STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad sæcularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis præcipitari. Unde I Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. Nec possum in monte: scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.
19quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:
Read all of Genesis 19
Cross References
Genesis 32:26Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Isaiah 45:11Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. + 45.11 Plastes ejus, Filii, secundum humanitatem in utero virginali, unde: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, etc.
Acts 9:13Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
This Verse In Other Editions
Study Genesis 19:18