The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 45 › Isaiah 45:11

Isaiah 45:11

Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. + 45.11 Plastes ejus, Filii, secundum humanitatem in utero virginali, unde: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus saith the LORD, the Holy One of Israel, and his Maker, Ask me of things to come concerning my sons, and concerning the work of my hands command ye me.

In Context

10Væ qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis? + 45.10 Mulieri, quid parturis? Vir mulieris potens, mulier viri potens.

12Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi. + 45.12 Et omni militiæ. Hac occasione putant quidam astra esse rationalia; aiunt enim, quia insensatis non mandaret aliquid, quæ mandata non intelligerent.

Read all of Isaiah 45

Cross References

Genesis 32:26Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

Judges 16:23Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.

Isaiah 29:23sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt;

Isaiah 43:3Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te. + 43.3 Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc.

Isaiah 43:15Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester. + 43.15 Ego Dominus sanctus vester. Olim filiis Isræl, modo vobis apostoli, in mundo expulsis dæmonibus et omnibus victis principibus.

Isaiah 48:17Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. + 48.17 Ego Dominus. Qui Isræl futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 45:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 45:10Isaiah 45Isaiah 45:12 →