Genesis 19:20
est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? + 19.20 Est civitas, etc. ISID. Allegorice. Sodoma interpretatur cæcitas, et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: Est civitas hæc juxta, etc. Juxta dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio æternæ salutis est aliena. Ad quam possum, etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur. GREG., Past. 3, 28 Moral. Ardentem Sodomam fugere, etc., uque ad unde ad Lot dicitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:30Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. + 19.30 Ascenditque, etc. Sic conjugati de humilitate activæ vitæ aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativæ. Ascenditque Lot de Segor, etc. HIER. in Q. Hebr., tom. 3 Quæritur cur cum primum montis fugæ Segor prætulerit, etc., usque ad ambigere non debuit.
Proverbs 3:5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. + 3.5 Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:
Amos 3:6si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?