The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 19 › Genesis 19:30

Genesis 19:30

Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. + 19.30 Ascenditque, etc. Sic conjugati de humilitate activæ vitæ aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativæ. Ascenditque Lot de Segor, etc. HIER. in Q. Hebr., tom. 3 Quæritur cur cum primum montis fugæ Segor prætulerit, etc., usque ad ambigere non debuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Lot went up out of Zoar, and dwelt in the mountain, and his two daughters with him; for he feared to dwell in Zoar: and he dwelt in a cave, he and his two daughters.

In Context

29Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. + 19.29 Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.

31Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. + 19.31 Dixitque major ad minorem, etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, et nescivit quod dormissent cum eo; appungunt enim desuper Hebræi obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestæ mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciæ imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.

Read all of Genesis 19

Cross References

Genesis 14:22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

Genesis 19:19quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:

Deuteronomy 34:3et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.

Jeremiah 2:36Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. + 2.36 Et ab Ægypto. Ut Ægyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt.

James 1:8Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 19:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 19:29Genesis 19Genesis 19:31 →