Genesis 2:13
Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
Cross References
Genesis 10:8Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, + 10.8 Regma et Saba, etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Saba. Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech, hæc per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, in Hebræo habetur scheba et seba. Nemrod. Qui ultra naturam cœlum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Ascendam super astra cœli. Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Ipse cœpit esse potens, vel gigas, secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, quia ipse cœpit esse gigas super terram.