bible.software › Genesis › Genesis 2 › Genesis 2:14
Genesis 2:14
Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the name of the third river is Hiddekel: that is it which goeth toward the east of Assyria. And the fourth river is Euphrates.
In Context
13Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
15Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: + 2.15 Tulit ergo Dominus Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 8 Hominem in paradiso positum jam dixit. Nunc recapitulat ad quid positus est, ut operaretur, etc. Non est enim credibile quod Deus eum ante peccatum ad laborem damnaverit, etc., usque ad unde Eccli. 10: initium enim superbiæ hominis est apostatare a Deo. Tulit ergo Dominus Deus hominem, etc. GREG., lib. XIX Moral., cap. 17, tom. 1 Pensandum est quia bona prodesse nequeunt, si mala non caventur quæ subrepunt, etc., usque ad sed sub ipsis superbiendo succumbunt. Et sumpsit Dominus Deus, etc. HIERON. Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Pro voluptate in Hebræo habetur Eden. Ipsi ergo LXX nunc Eden interpretati sunt, nunc voluptatem. Symmachus vero, qui paradisum florentem ante transtulerat, hic amœnitatem, vel delicias posuit. Et posuit eum, etc. ISID. Mystice. Ex eo quod additum est, et custodiret, innuitur qualis operatio esset: quia in tranquillitate beatæ vitæ, ubi mors non est, omnis operatio est custodire quod tenes. Datum est enim præceptum, ut de omni ligno paradisi sumerent, sed non de ligno scientiæ boni et mali: id est non sic eo fruerentur, ut integritatem naturæ suæ usurpando vetitum violarent.
Read all of Genesis 2
Cross References
Genesis 10:11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. + 10.11 Assur. Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui ædificavit Ninivem, quæ propter pœnitentiam pulchra appellatur.
Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Deuteronomy 1:7revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
Daniel 10:4Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 2:14