bible.software › Genesis › Genesis 20 › Genesis 20:15
Genesis 20:15
et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. + 20.15 Ubicunque tibi, etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quæ Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiæ dilataverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Abimelech said, Behold, my land is before thee: dwell where it pleaseth thee.
In Context
14Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, + 20.14 Tulit igitur. Allegorice Abraham significat Christum, Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Saræ pulchritudinem, et Christus propter Ecclesiam; unde psal. LXVII: Mirabilis Deus in sanctis suis. Habebat Sara virum, sed latebat; habet Ecclesia Christum qui in sæculo non videtur, in cœlo receptus.
16Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. + 20.16 Mille argenteos, etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et prædicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicæ prædicationis doctrinam.
Read all of Genesis 20
Cross References
Genesis 13:9Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
Genesis 42:34fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 20:15