Genesis 20:16
Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. + 20.16 Mille argenteos, etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et prædicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicæ prædicationis doctrinam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 20:5nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
Genesis 26:11Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
Proverbs 9:8Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. + 9.8 Noli arguere. Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.
Proverbs 25:12Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. + 25.12 Inauris aurea margaritarum fulgens. Recte humilis auditor, etc., usque ad gratioremque fulgorem gemmæ ardentis annectit.
Jonah 1:6Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.