Genesis 20:7
Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. + 20.7 Orabit pro te, etc. CHRYSOST., hom. 45 in Gen. Scias autem quod illius preces tibi vitam præbebunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:17de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. + 2.17 De ligno autem, etc. AUG., ubi supra, c. 15 Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri. SEVERIANUS. Tres arborum differentiæ erant in paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret. In quocunque enim die, etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sed morte morieris. Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animæ: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quæ est vita corporis; quæ Adæ evenit, cum præsentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? et ibidem octavo: Corpus mortuum est propter peccatum; non ait mortale, sed mortuum, quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quæ scilicet necesse esset mori, quod in die prævaricationis factum est. Morte morieris. Duplex mors significatur: animæ, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitæ accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.
Genesis 12:17Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
Exodus 4:16Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.
Exodus 12:1Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti:
Leviticus 6:4convicta delicti,
Numbers 16:32et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,