The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:11

Genesis 21:11

Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. + 21.11 Dure accepit, etc. AUG. Quæritur quare contristatus sit Abraham, cum hæc prophetia fuerit, quam ipse magis quam Sara noscere debuit: sed ex revelatione hoc dixit Sara, quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu commotus est, cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset, et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancillæ superbiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the thing was very grievous in Abraham’s sight because of his son.

In Context

10Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. + 21.10 Ejice ancillam hanc, etc. BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen. Quæritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiæ mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Saræ, id est Ecclesiæ, in æternum, nec esse hæredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriæ possidere.

12Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 17:18Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te.

2 Samuel 18:33Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?

Hebrews 12:11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. + 12.11 Disciplina. Hæc græce dicitur, id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. Est et disciplina quæ scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Græce dicitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:10Genesis 21Genesis 21:12 →