The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:10

Genesis 21:10

Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. + 21.10 Ejice ancillam hanc, etc. BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen. Quæritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiæ mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Saræ, id est Ecclesiæ, in æternum, nec esse hæredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriæ possidere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore she said unto Abraham, Cast out this bondwoman and her son: for the son of this bondwoman shall not be heir with my son, even with Isaac.

In Context

9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: + 21.9 Cumque vidisset Sara. etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Vel quod adversum Isaac, quasi majoris ætatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.

11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. + 21.11 Dure accepit, etc. AUG. Quæritur quare contristatus sit Abraham, cum hæc prophetia fuerit, quam ipse magis quam Sara noscere debuit: sed ex revelatione hoc dixit Sara, quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu commotus est, cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset, et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancillæ superbiam.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 17:19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. + 17.19 Constituam pactum meum, etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum, quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit.

Genesis 20:11Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:

Genesis 25:6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

Genesis 36:6Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. + 36.6 Abiit in alteram regionem. STRAB Quæri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore præreptæ benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant.

Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.

John 8:35Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. + 8.35 Servus autem, etc. In hoc terruit nos. Quæ ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:9Genesis 21Genesis 21:11 →