bible.software › Genesis › Genesis 22 › Genesis 22:10
Genesis 22:10
Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Abraham stretched forth his hand, and took the knife to slay his son.
In Context
9Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. + 22.9 Cumque alligasset, etc. ISID. ubi supra. Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus hæret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. 3: Cornua in manibus ejus. Cornibus ergo hærens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinæ: spinæ iniquæ, quæ Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic Jer. 38 Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.
11Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
Read all of Genesis 22
Cross References
Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
James 2:21Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? + 2.21 Abraham pater noster, etc. ID. Quod Abraham per fidem sine operibus justificatus dicitur, etc., usque ad de utroque in exemplum proponitur. Offerens filium suum Isaac super altare? Magna tentatio, cum filium jubebatur occidere; magna fides, cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere; magnum opus, cum dilectissimum non dubitaret offerre.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 22:10