James 2:21
Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? + 2.21 Abraham pater noster, etc. ID. Quod Abraham per fidem sine operibus justificatus dicitur, etc., usque ad de utroque in exemplum proponitur. Offerens filium suum Isaac super altare? Magna tentatio, cum filium jubebatur occidere; magna fides, cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere; magnum opus, cum dilectissimum non dubitaret offerre.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Was not Abraham our father justified by works, when he had offered Isaac his son upon the altar?
In Context
Cross References
Genesis 22:9Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. + 22.9 Cumque alligasset, etc. ISID. ubi supra. Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus hæret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. 3: Cornua in manibus ejus. Cornibus ergo hærens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinæ: spinæ iniquæ, quæ Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic Jer. 38 Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.
Joshua 24:3Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, + 24.3 Tuli ergo patrem vestrum. AUG. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahæ.
Isaiah 51:2Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Matthew 12:37Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. + 12.37 Ex verbis. Mors et vita in manibus linguæ.
Luke 1:73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
Luke 16:30At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.