Genesis 24:29
Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. + 24.29 Habebat, etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam prædicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quæ de æternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Habebat autem. Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Rebekah had a brother, and his name was Laban: and Laban ran out unto the man, unto the well.
In Context
28Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat.
Cross References
Genesis 24:60imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Genesis 28:2sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
Genesis 29:13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,