Genesis 29:13
Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
Cross References
Genesis 24:29Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. + 24.29 Habebat, etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam prædicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quæ de æternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Habebat autem. Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt.
Genesis 45:15Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
Exodus 18:7Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Luke 7:45Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
Romans 16:16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. + 16.16 Christi. Id est quæ in Christo confidunt, non in alia re.