Genesis 24:59
Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus, + 24.59 Et nutricem illius. Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they sent away Rebekah their sister, and her nurse, and Abraham’s servant, and his men.
In Context
58Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam.
Cross References
Genesis 24:53Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. + 24.53 Prolatisque, etc. GREG. ubi supra. Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad Dedit ea Rebeccæ. Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahæ accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiæ ornatur; a puero Abrahæ suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.
Genesis 35:8Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
1 Thessalonians 2:5Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: + 2.5 Neque. In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad præsens, sed in futuro quærebat, se humilem faciebat, ut Dei prædicatio exaltaretur. In occasione. Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiæ. Inde est. Deus testis, qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus.