Thessalonicenses i 2:5
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: + 2.5 Neque. In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad præsens, sed in futuro quærebat, se humilem faciebat, ut Dei prædicatio exaltaretur. In occasione. Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiæ. Inde est. Deus testis, qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Job 32:21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Proverbs 20:19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Proverbs 28:23Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
Isaiah 56:11Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Jeremiah 8:10Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. + 8.10 Propterea dabo. ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.
Malachi 1:10Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.