The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:1

Genesis 25:1

Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: + 25.1 Abraham vero aliam duxit uxorem, etc. ISID. Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandævus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellæ cœli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismæl figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus hæreticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. 6: Una est columba mea, etc. Allegorice. Post assumptionem Ecclesiæ adhæserunt Christo multæ animæ hæretica pravitate deceptæ, quæ non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiæ diviserunt: quos significant filii Ceturæ, qui inferius numerantur. HIER., in Q. Hebr. Cetura, Hebraice, copulata, etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiæ complexibus aptus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then again Abraham took a wife, and her name was Keturah.

In Context

2quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 28:1Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: + 28.1 Vocavit itaque Isaac, etc. AUG., Q. in Gen. Quod habent Latini codices: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel, etc., Græci habent: Fuge in Mesopotamiam, etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit. Profectus vero. ISID. Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judæis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judææ regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseæ 2: Vocabo non plebem meam, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 25Genesis 25:2 →