The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:2

Genesis 25:2

quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she bare him Zimran, and Jokshan, and Medan, and Midian, and Ishbak, and Shuah.

In Context

1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: + 25.1 Abraham vero aliam duxit uxorem, etc. ISID. Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandævus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellæ cœli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismæl figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus hæreticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. 6: Una est columba mea, etc. Allegorice. Post assumptionem Ecclesiæ adhæserunt Christo multæ animæ hæretica pravitate deceptæ, quæ non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiæ diviserunt: quos significant filii Ceturæ, qui inferius numerantur. HIER., in Q. Hebr. Cetura, Hebraice, copulata, etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiæ complexibus aptus.

3Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. + 25.3 Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida. HIER. Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad et a plerisque filiis Abrahæ ex Cetura occupatas Indiæ regiones.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 36:35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.

Genesis 37:36Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

Exodus 18:1Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto, + 18.1 Cumque audisset Jethro, etc. Quod Moyses liberaturus filios Isræl dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia prædicatores cum mittuntur ad opus prædicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent.

Numbers 25:17Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos:

Numbers 31:8et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. + 31.8 Et reges eorum, etc. ORIG., hom. 25 in Num. Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio. Balaam quoque. Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quæ deciperant Isræl; unde hic velut auctor sceleris interficitur. ORIG. Dictum est superius, quod Balaam rediit in locum suum. Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte in locum suum rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, ad semetipsum. Id est, ubi tanquam dominus habitabat. Cur feminas. RAB.Mystice feminam in prædam de bello revertens servat, etc., usque ad, ut quæ Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.

1 Kings 11:18Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 25:1Genesis 25Genesis 25:3 →