Genesis 25:21
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. + 25.21 Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant: Aquila, confligebant filii in utero ejus. Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur. GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam. CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque, etc., AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
Genesis 16:2dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, + 16.2 Ingredere ad ancillam, etc. HIERON. Nota diligenter quod procreatio filiorum in Hebræo ædificatio dicta est, etc., usque ad tanquam per angelum lata in gratiam redeat et se subjiciat. RAB. Hæ duæ mulieres sunt duo Testamenta: Agar, Vetus, quod in Synagoga Judaicum populum servituti nutriebat obnoxium; Sara, Novum, quod populum Christianum in libertatem fidei generavit. Multiplicati sunt ancillæ filii, ut non numerarentur præ multitudine, qui supra arenæ comparantur. Ipse ergo populus ferocitate sua æmulus, et omnibus bonis contrarius, et maxime cum Christianum populum toto orbe invidia stimulante persequitur, et longe lateque dispersus, vagando et negotiando omnibus est onerosus.
Genesis 30:22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
1 Samuel 1:11et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
Ezra 8:23Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere.