bible.software › Genesis › Genesis 25 › Genesis 25:22
Genesis 25:22
Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the children struggled together within her; and she said, If it be so, why am I thus? And she went to enquire of the LORD.
In Context
21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. + 25.21 Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant: Aquila, confligebant filii in utero ejus. Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur. GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam. CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque, etc., AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.
23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.
Read all of Genesis 25
Cross References
1 Samuel 10:22Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.
1 Samuel 28:6Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. + 28.6 Consuluitque Dominum. RAB. Sicut Hebræi tradunt, jejunando et orando a Deo petebatur oraculum: et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur. Neque per sacerdotes. ID. In Hebr. Neque per urim, id est doctrinam, neque per ephod, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore, in quo scriptum erat: doctrina et veritas.
Ezekiel 20:31et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 25:22