bible.software › Genesis › Genesis 25 › Genesis 25:28
Genesis 25:28
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Isaac loved Esau, because he did eat of his venison: but Rebekah loved Jacob.
In Context
27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. + 25.27 Factus est Esau, etc. GREG. Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores sæculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt. Simplex. GREG. Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiæ habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.
29Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, + 25.29 Coxit autem Jacob, etc. HIERON. Rubeum vel fulvum: Hebraice Edom dicitur: ab eo autem quod rubeo cibo Esau primogenita vendidit, fulvi, id est Edom nomen accepit.
Read all of Genesis 25
Cross References
Genesis 27:4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Genesis 27:9et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
Genesis 27:19Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
Genesis 27:31coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 25:28