The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 27 › Genesis 27:4

Genesis 27:4

fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And make me savoury meat, such as I love, and bring it to me, that I may eat; that my soul may bless thee before I die.

In Context

3Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, + 27.3 Sume arma, etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem præscientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judæorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed præsciens populum gentium multo meliorem futurum, per præscientiæ suæ gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judæi in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judæis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quæ pro benedictione suscipienda gessit.

5Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

Read all of Genesis 27

Cross References

Genesis 24:60imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.

Genesis 27:14Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. + 27.14 Paravit illa cibos, etc. ISID. Mystice. Per delectabiles escas quæ de hædis præparantur Isaac, intelligimus pœnitentiæ opera, etc., usque ad peccata præterita ante oculos mentis sæpe producit.

Genesis 27:25At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, + 27.25 Quos cum oblatos comedisset, etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activæ vitæ opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quæ ab amore sæculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem cœlestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.

Genesis 27:31coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

Genesis 48:9Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.

Genesis 49:28Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. + 49.28 Omnes hi in tribubus, etc. Quæritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis genuit, æquali honore filios et hæredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria cœlestia præmia largitur. Non est enim ibi discretio an Judæus sit an Græcus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibus Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus æquale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Jœl. 2: Effundam de spiritu meo super omnem carnem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 27:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 27:3Genesis 27Genesis 27:5 →