Genesis 26:22
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. + 26.22 Latitudo. In Hebræo Rehobot , latitudines. Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: Ipse ædificavit Niniven et rabooth, id est, plateas ejus. Nunc dilatavit, etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiæ collocavit, prius tamen in Judæa notus, et in Isræl nominatus: postea in omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18, id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti Matth. 18. Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetæ apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
Cross References
Genesis 28:3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
Exodus 1:7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.