bible.software › Genesis › Genesis 26 › Genesis 26:23
Genesis 26:23
Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he went up from thence to Beer-sheba.
In Context
22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. + 26.22 Latitudo. In Hebræo Rehobot , latitudines. Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: Ipse ædificavit Niniven et rabooth, id est, plateas ejus. Nunc dilatavit, etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiæ collocavit, prius tamen in Judæa notus, et in Isræl nominatus: postea in omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18, id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti Matth. 18. Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetæ apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.
24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Read all of Genesis 26
Cross References
Genesis 46:1Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
Amos 5:5Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 26:23