Genesis 26:34
Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
35quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
Cross References
Genesis 24:3ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: + 24.3 Ut non accipias. GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt.
Genesis 36:2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
Genesis 36:13Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
1 Corinthians 7:2propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.