Genesis 24:3
ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: + 24.3 Ut non accipias. GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
Cross References
Genesis 6:4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
Genesis 14:19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:
Genesis 21:23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. + 21.23 Jura ergo, etc. Sæpe qui foris sunt, fidelium conversatione inducti eisdem desiderant sociari, et eorum exemplis ad melius informari, ut et sibi consulant et proximorum saluti.
Genesis 26:34Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
Genesis 28:1Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: + 28.1 Vocavit itaque Isaac, etc. AUG., Q. in Gen. Quod habent Latini codices: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel, etc., Græci habent: Fuge in Mesopotamiam, etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit. Profectus vero. ISID. Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judæis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judææ regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseæ 2: Vocabo non plebem meam, etc.
Genesis 31:44Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.