The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 27 › Genesis 27:1

Genesis 27:1

Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. + 27.1 Senuit autem Isaac, etc. HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. 1 Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiæ et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judæorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori: hæc formam gerit Spiritus sancti, quæ quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. Vade ad gregem et affer mihi duos hædos optimos; præfigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Hædi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animæ. Stola Esau est fides, id est Scripturæ Hebræorum quæ illis primo datæ sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatæ brachiis ejus, peccata utriusque populi, quæ Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, that when Isaac was old, and his eyes were dim, so that he could not see, he called Esau his eldest son, and said unto him, My son: and he said unto him, Behold, here am I.

In Context

2Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. + 27.2 Vocavitque Esau. ISID. in Gen., tom. 5 Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judæus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in cœlis; sed: Si custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis, etc., quæ pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. Jacob simplex habitabat in tabernaculis, quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus

Read all of Genesis 27

Cross References

Genesis 48:10Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

1 Kings 14:4Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute.

John 9:3Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. + 9.3 Neque hic peccavit. Peccaverunt quidem, sed non illo peccato factum est, ut cæcus nasceretur, sed hæc est causa, ut manifestentur opera Dei in illo. Ut eum illuminando et per eum quid in cæcitate humani generis facturus sit significando, Filius Dei manifestetur; unde subdit: Me oportet operari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 27:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 27Genesis 27:2 →