bible.software › Genesis › Genesis 27 › Genesis 27:2
Genesis 27:2
Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. + 27.2 Vocavitque Esau. ISID. in Gen., tom. 5 Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judæus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in cœlis; sed: Si custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis, etc., quæ pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. Jacob simplex habitabat in tabernaculis, quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said, Behold now, I am old, I know not the day of my death:
In Context
1Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. + 27.1 Senuit autem Isaac, etc. HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. 1 Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiæ et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judæorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori: hæc formam gerit Spiritus sancti, quæ quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. Vade ad gregem et affer mihi duos hædos optimos; præfigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Hædi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animæ. Stola Esau est fides, id est Scripturæ Hebræorum quæ illis primo datæ sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatæ brachiis ejus, peccata utriusque populi, quæ Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.
3Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, + 27.3 Sume arma, etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem præscientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judæorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed præsciens populum gentium multo meliorem futurum, per præscientiæ suæ gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judæi in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judæis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quæ pro benedictione suscipienda gessit.
Read all of Genesis 27
Cross References
Genesis 48:21Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Proverbs 27:1[Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. + 27.1 Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.
Isaiah 38:1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. + 38.1 In diebus illis ægrotavit. HIER. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos. Morieris tu. Cui simile: Ninive subvertetur: et multa sub comminatione prædicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia.
Mark 13:35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
This Verse In Other Editions
Study Genesis 27:2