The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 27 › Genesis 27:20

Genesis 27:20

Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. + 27.20 Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? HIPPOLYT. Quærit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Hæc est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore cœli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terræ, id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, hæc est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judæorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judæis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Isaac said unto his son, How is it that thou hast found it so quickly, my son? And he said, Because the LORD thy God brought it to me.

In Context

19Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.

21Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

Read all of Genesis 27

Cross References

Exodus 20:7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 27:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 27:19Genesis 27Genesis 27:21 →