The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 27 › Genesis 27:21

Genesis 27:21

Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Isaac said unto Jacob, Come near, I pray thee, that I may feel thee, my son, whether thou be my very son Esau or not.

In Context

20Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. + 27.20 Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? HIPPOLYT. Quærit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Hæc est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore cœli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terræ, id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, hæc est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judæorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judæis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur.

22Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.

Read all of Genesis 27

Cross References

Genesis 27:12si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.

Isaiah 57:19Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. + 57.19 Creavi: quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi Creavi fructum labiorum pacem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 27:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 27:20Genesis 27Genesis 27:22 →