The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 27 › Genesis 27:32

Genesis 27:32

Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Isaac his father said unto him, Who art thou? And he said, I am thy son, thy firstborn Esau.

In Context

31coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

33Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? + 27.33 Expavit Isaac. Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: Et benedixi eum, et benedictus est. Hæc est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus erit. Cujus secundæ benedictionis prophetia est. In pinguedine terræ, et in rore cœli desuper erit benedictio tua. In pinguedidine terræ, id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quæ in illo populo fuit; et in rore cœli, eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. Vives in gladio: quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, Et servies fratri tuo minori, id est, populo Christiano. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis; cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis. Expavit Isaac, etc. Ut quædam mentis alienatio sequeretur, quæ exstasis dicitur, quæ in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: Erunt duo in carne una Gen. 2, quod est magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia. Benedixique ei, etc. ALC. Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: Ponite nomen meum super filios Isræl. Ego Dominus benedicam eos Num. 6. Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiæ benedictionem minori destinatam, ait, Benedixi, et erit benedictus.

Read all of Genesis 27

Cross References

Genesis 27:18Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 27:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 27:31Genesis 27Genesis 27:33 →