The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 27 › Genesis 27:33

Genesis 27:33

Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? + 27.33 Expavit Isaac. Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: Et benedixi eum, et benedictus est. Hæc est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus erit. Cujus secundæ benedictionis prophetia est. In pinguedine terræ, et in rore cœli desuper erit benedictio tua. In pinguedidine terræ, id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quæ in illo populo fuit; et in rore cœli, eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. Vives in gladio: quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, Et servies fratri tuo minori, id est, populo Christiano. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis; cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis. Expavit Isaac, etc. Ut quædam mentis alienatio sequeretur, quæ exstasis dicitur, quæ in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: Erunt duo in carne una Gen. 2, quod est magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia. Benedixique ei, etc. ALC. Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: Ponite nomen meum super filios Isræl. Ego Dominus benedicam eos Num. 6. Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiæ benedictionem minori destinatam, ait, Benedixi, et erit benedictus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Isaac trembled very exceedingly, and said, Who? where is he that hath taken venison, and brought it me, and I have eaten of all before thou camest, and have blessed him? yea, and he shall be blessed.

In Context

32Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.

34Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.

Read all of Genesis 27

Cross References

Genesis 28:3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

Job 37:1[Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.

John 10:10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. + 10.10 Nisi ut furetur, etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet, a fide retrahendo, perdat in æternam damnationem.

Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.

Ephesians 1:3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, + 1.3 Benedictus. Præmissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo. Benedixit. Unum quidem benedictionis verbum, sed per congruentia personæ varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratiæ suæ dona impartitur, non meritis illius, sed misericordia sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 27:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 27:32Genesis 27Genesis 27:34 →