Genesis 27:39
motus Isaac, dixit ad eum: [In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. + 27.27 Benedicens, ait, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem. Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:
Genesis 36:6Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. + 36.6 Abiit in alteram regionem. STRAB Quæri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore præreptæ benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant.
Hebrews 11:20Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. + 11.20 Isaac. Fidem hic habuit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam credidit quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judæis factam et promissam.