The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 36 › Genesis 36:6

Genesis 36:6

Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. + 36.6 Abiit in alteram regionem. STRAB Quæri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore præreptæ benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Esau took his wives, and his sons, and his daughters, and all the persons of his house, and his cattle, and all his beasts, and all his substance, which he had got in the land of Canaan; and went into the country from the face of his brother Jacob.

In Context

5Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.

7Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.

Read all of Genesis 36

Cross References

Genesis 12:5Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

Genesis 13:11Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.

Genesis 25:23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.

Genesis 32:3Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:

Revelation 18:13et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. + 18.13 Cinnamomum. In cinnamomo, odor virtutum quas simulant intelligi debet. Similæ et tritici, id est carne Christi, qua fideles vere satiantur, reprobi irritantur. Mancipiorum et animarum. Distinguit: quia quidam fiunt servi tantum corpore, ut Joseph; quidam etiam animo, ut si Ægyptius venditus Judæo, ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 36:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 36:5Genesis 36Genesis 36:7 →