Genesis 28:6
Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam:
Cross References
Genesis 27:33Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? + 27.33 Expavit Isaac. Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: Et benedixi eum, et benedictus est. Hæc est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus erit. Cujus secundæ benedictionis prophetia est. In pinguedine terræ, et in rore cœli desuper erit benedictio tua. In pinguedidine terræ, id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quæ in illo populo fuit; et in rore cœli, eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. Vives in gladio: quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, Et servies fratri tuo minori, id est, populo Christiano. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis; cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis. Expavit Isaac, etc. Ut quædam mentis alienatio sequeretur, quæ exstasis dicitur, quæ in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: Erunt duo in carne una Gen. 2, quod est magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia. Benedixique ei, etc. ALC. Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: Ponite nomen meum super filios Isræl. Ego Dominus benedicam eos Num. 6. Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiæ benedictionem minori destinatam, ait, Benedixi, et erit benedictus.