bible.software › Genesis › Genesis 30 › Genesis 30:15
Genesis 30:15
Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And she said unto her, Is it a small matter that thou hast taken my husband? and wouldest thou take away my son’s mandrakes also? And Rachel said, Therefore he shall lie with thee to night for thy son’s mandrakes.
In Context
14Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. + 30.14 Egressus autem Ruben, etc. AUG., lib. XXII contra Faustum. Quare rem gestam Scriptura non tacuit, etc., usque ad et quidquid de hac pie et sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur. Egressus autem Ruben, etc. AUG. Historice. De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec sic tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Liæ alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala hæc ipse vidissem, et propter hunc sacræ lectionis locum mihi obtigisse gratularer rara enim res est, naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quæ docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum renuntiat visus, olfactus et gustus, rem comperi pulchram, suave olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem.
16Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
Read all of Genesis 30
Cross References
Numbers 16:9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
Isaiah 7:13Et dixit: [Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
1 Corinthians 4:3Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. + 4.3 Meipsum. Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quæ lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Ab humano. Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humano. Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 30:15