The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 30 › Genesis 30:14

Genesis 30:14

Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. + 30.14 Egressus autem Ruben, etc. AUG., lib. XXII contra Faustum. Quare rem gestam Scriptura non tacuit, etc., usque ad et quidquid de hac pie et sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur. Egressus autem Ruben, etc. AUG. Historice. De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec sic tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Liæ alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala hæc ipse vidissem, et propter hunc sacræ lectionis locum mihi obtigisse gratularer rara enim res est, naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quæ docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum renuntiat visus, olfactus et gustus, rem comperi pulchram, suave olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Reuben went in the days of wheat harvest, and found mandrakes in the field, and brought them unto his mother Leah. Then Rachel said to Leah, Give me, I pray thee, of thy son’s mandrakes.

In Context

13Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.

15Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

Read all of Genesis 30

Cross References

Song of Solomon 7:13Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.] + 7.13 Mandragoræ. Merito invocat sponsum ad auxilium prædicationis, ubi prædicatores præcipuis flagrant virtutibus. Portæ, apostoli et eorum successores. Mandragoræ, id est virtutes illorum, quæ sunt aptæ medicamentis: quæ contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quæ nauseam verbi Dei excludunt, quæ vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quæ proferunt mala, id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis Punicis in martyribus: dederunt odorem, quia exemplis majorum minores confirmantur. Servavi tibi. Vel servavi, id est intellexi omnia præcepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 30:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 30:13Genesis 30Genesis 30:15 →