Genesis 30:18
et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
19Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
Cross References
Genesis 46:13Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
Deuteronomy 33:18Et Zabulon ait: [Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. + 33.18 Et Zabulon. Zabulon et Issachar in Galilæa passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu lætitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judæorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, præsens eis lætitia promittitur, et futura: quia in præsenti de conversione eorum gavisi sunt, et in cœlestibus æterna lætitia remunerati. In tabernaculis, Judæorum, unde: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem Gen. 9.: quia in ecclesiis de Judæis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.
Revelation 7:7ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati: + 7.7 Simeon. Tristitiæ sive mœroris exauditio, id est de præteritis peccatis dolens et ad virtutis conversationem aspirans. Levi. Id est additus, id est etiam non injuncta sibi faciens. Issachar. Id est merces, id est ad remunerationem tendens, ut: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.