Genesis 30:42
quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
43Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Cross References
Genesis 31:12Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. + 31.12 Vidi enim omnia, etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari.