Genesis 31:12
Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. + 31.12 Vidi enim omnia, etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.
Cross References
Genesis 30:42quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob.
Exodus 3:7Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus: + 3.7 Vidi afflictionem, etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.
Leviticus 19:13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. + 19.13 Non facies calumniam. AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii, etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.
Psalms 139:3Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. + 139.3 Qui cogitaverunt. CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde præmittit, dicens, Qui cogitaverunt, quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona prætendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde. 1
Acts 7:34Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. + 7.34 Videns, etc. RAB. Deus totus est visus, totus est auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur. Vidi afflictionem. ID. Qui licet aliquem tentari permittam, non tamen putandum est quod nesciam.