Genesis 31:21
Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
22nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
Cross References
Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Genesis 37:25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. + 37.25 Viderunt viatores Ismælitas. AUG. Quæritur quare Ismælitas Scriptura, etc., usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse?
Numbers 24:1Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum, + 24.1 Cumque, etc. ORIG. Cum nullum dæmonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum. Nequaquam abiit. Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus I Cor. IX; Rom. 15., sed quæ de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta.
Deuteronomy 3:12Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad. + 3.12 Terramque. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 10. Sunt multi in Ecclesia, etc., usque ad vana scilicet desideria et irrationabiles animi motus. Ruben et Gad. RAB. Ruben primogenitus Jacob, etc., usque ad sed cum ipsis mulieribus et infantibus contendunt transire et ad patriam pervenire.
Joshua 24:2et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.
2 Samuel 24:6et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,