Liber Numeri 24:1
Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum, + 24.1 Cumque, etc. ORIG. Cum nullum dæmonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum. Nequaquam abiit. Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus I Cor. IX; Rom. 15., sed quæ de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 22:13Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
Numbers 23:15dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. + 23.15 Sta hic juxta. Ad holocaustum suum stabat in idololatria sua positus, ideo magis cadebat: surgere ergo videtur, qui magis ceciderat, cum idololatria stare videretur. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. ORIG., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad ne perveniat ad eum vindicta malorum suorum.
Numbers 23:23Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. + 23.23 Non est augurium in Jacob. ORIG., hom. 16 in Num. Alia littera, etc., usque ad neque divinatio in Isræl. Sequitur: In tempore dicetur Jacob, et Isræli quod perficiet Deus: id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quæ Moyses his credo de causis vocavit immunda. In Isræl. Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam hæc diceret, revelasset.
Numbers 31:16nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? + 31.16 Ad suggestionem. Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse. ISID. Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Isrælitas collapsuros, quia concupiscibiles animæ eorum partes sciebat esse corruptas: ita dæmones unumquemque pertentant, illis affectibus animæ laqueos tradentes quibus nos senserint ægrotare.
1 Samuel 26:2Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israël, ut quæreret David in deserto Ziph.
Revelation 2:14Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: + 2.14 Balaam. Per Balaam intelligendi sunt hæretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est dæmones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.